HIPPODROMUS et Peristylum

HIPPODROMUS et Peristylum
HIPPODROMUS et Peristylum
loca erant Alexandriae, quorum hoc ingens intercolumnium, e quo Hermon elephantos, ad tempus agitatos, in Hippodromum suburbanum, ubi Iudaei horam morti suae destinatam exspectabant, deduxisse, Maccab. l. 3. legitut. Ille, conditus est a Lagi fil. Ptolomaeo, qui primus in Aegypto regnavit et de patris nomine locum hunc Lagium quoque nominavit, vide Strab. l. 17. p. 795. Plutarch. in Ant. et Epiphan. l. de Pond. et Mens. laudatos Bocharto Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 26. Apud Latinos pro Circo vox accepta. Mart. l. 12. Epigr. 50. cuius Epigraphe in habentem amoenas aedes v. 5.
Pulvereumque fugas Hippodromon ungula plaudit:
quod ibi equi de pernicitate certabant. Nempe ἱπποδρομία, item ἀγὼν ἱπποδρομίας, Graecis dictum est equiestre cursus certamen, cuius coronam primus Iolaus equos ab Hercule mutuatus, accepit. Eius spatium Ι῾ππικὸν διάςτημα, appellatum, est, item Ι῾ππόδρομος, a voce ἵππος equus et δρόμος, cursus. Vide C. Paschal. Coron. l. 6. c. 15. et supra ubi de Circo, Cursu, Equis etc. Addo saltem, Hippodromum CP. qui 550. passus longus, 120. latus est, hodieque Atmeydan Turcis appellatur, accurate describi a Iac. Spon. Itin. Part. 1. p. 231. et scqq. ubi, inter alia, typum eius ex aere exhibet, cum hac Insc. Graeca, in basi obelisci, a Theodosio, postquam callapsus esset, denuo erecti:
ΚΙΟΝΑ ΤΕΤΡΑΠΛΕΓΠΟΝ ΑΕΙ ΧΘΟΝΙ ΚΕΙΜΕΝΟΝ ΛΧΘΟΣ
ΜΟΓΝΟΣ ΑΝΑΣΤΗΣΑΙ ΘΕΓΔΟΣΙΟΣ ΒΑΣΙΛΕΓΣ
ΤΟΛΜΗΣΑΣ ΠΡΟΚΛΟΣ ΕΠΕΚΕΚΛΕΤΟ ΚΑΙ ΤΟΣΟΣ ΕΣΤΗ
ΚΙΩΝ ΗΕΛΙΟΙΣ ΕΝ ΤΡΙΑΚΟΝΤΑ ΔΓΩ.
Est autem hic obeliscus, ex quinque columnis una, quibus Hippodromus iste insignis erat, cum olim in Stadio non nisi tres columnae extarent, uti infra dicemus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • PERISTYLUM et Hippodromus — loca Alexandriae, memorata Auctori libri Maccabaeor. 3. c. 5. v. 1. s. ubi belluas (i. e. elephantos) egregie instructas, ὁ ἐλεφαντάρχης Hermon nomine, εν τῷ μεγάλῳ Περιςτύλῳ διακινῆσαι, in magno Peristylo excitâsse, i. e. exercuisse, legitur:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”